top of page

Hola

Todo sobre mi

  1. Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

  2. elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

  3. usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

  4. fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

  5. populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

  6. viduam et advenam interficient et pupillos occident

  7. et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

  8. intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

  9. qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

  10. qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

  11. Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

  12. beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

  13. ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

  14. non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

  15. quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

  16. quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

  17. nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

  18. si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

  19. in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

  20. numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

  21. copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

  22. erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

  23. et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Llamar

Email

Seguir

  • Facebook
  • Twitter
  • LinkedIn
  • Instagram

© 2000 by Locus Niger (sincitio). Proudly created with Wix.com

bottom of page