top of page

MEDICOS

FAMILIA
  • Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

  • elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

  • usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

  • fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

  • populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

  • viduam et advenam interficient et pupillos occident

  • et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

  • intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

  • qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

  • qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

  • Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

  • beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

  • ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

  • non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

  • quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

  • quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

  • nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

  • si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

  • in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

  • numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

  • copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

  • erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

  • et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

 

https://www.fourmilab.ch/etexts/www/Vulgate/Psalms.html

bottom of page